onsdag 22. april 2015

Caelitum Joseph



1. Coelitum Joseph decus atque nostrae
 - certa spes vitae, columenque mundi,
quas tibi laeti canimus benignus
suscipe laudes.
 2. Te sator rerum statuit pudicae,
Virginis Sponsum voluitque Verbi,
te Patrem dici, dedit et ministrum
esse salutis.
 3. Tu redemptorem stabulo jacentem,
quem chorus vatum cecinit futurum
aspicis gaudens humilisque natum
numen adoras
4. Rex Deus regum, dominator orbis,
cuius ad nutum tremit infernorum
turba, cui pronus famulatur aether,
se tibi subdit.
5. Laus sit excelsae Triadi perennis
quae tibi praebens superos honores,
de tuis nobis meritis beatae,
gaudia vitae.
Amen.

Engelsk oversettelse
Written by Fr. Juan Escollar (d. 1700), this hymn is part of the official and public prayer of the Catholic Church.

Ingen kommentarer:

Legg inn en kommentar